monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 63, 2
Quod de Canonibus Ecclesiasticis mones, gratias agimus; 'Quem enim diligit Dominus, corripit; et flagellat omnem filium, quem recipit . Sed tamen scito nobis nihil esse antiquius, quam Christi iura servare, nec Patrum transferre terminos, semperque meminisse Romanam fidem, Apostolico ore laudatam, cuius se esse participem Alexandrina Ecclesia gloriatur.